Passage
Plautus, Rudens 3.5
lat plautus phi017 perseus lat2
Daemones Vtrum tu, leno, cum malo lubentius quiescis an sic sine malo, si copiast? Labrax Ego quae tu loquere flocci non facio, senex. meas quidem te invito et Venere et summo Iove de ara capillo iam deripiam. Daemones Tange dum. Labrax Tangam hercle vero. Daemones Agedum ergo, accede huc modo. Labrax Iube dúm recedere istos ambo illuc modo. Daemones Immo ad te accedent. Labrax Non hercle equidem censeo. Daemones Quid ages, si accedent propius? Labrax Ego recessero. verum, senex, si te umquam in urbe offendero, numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, si te non ludos pessimos dimisero. Daemones Facito istuc quod minitare; sed nunc interim, si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum. Labrax Quam magnum vero? Daemones Quantum lenoni sat est. Labrax Minacias ego flocci non faciam tuas, equidem has te invito iam ambas rapiam. Daemones Tange dum. Labrax Tangam hercle vero. Daemones Tanges, at scin quo modo? i dum, Turbalio, curriculo, adferto domo duas clávas. Labrax Clavas? Daemones Sed probas. propera cito. ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es. Labrax Eheu, scelestus galeam in navi perdidi; nunc mi opportuna hic esset, salva si foret. licet saltem istas mi appellare? Daemones Non licet. ehem, optime edepol eccum clavator ádvenit. Labrax Illud quidem edepol tinnimentum est auribus. Daemones Age accipe illinc alteram clavam, Sparax. age, alter istinc, alter hinc adsistite. adsistite ambo. sic. audite nunciam: si hercle illic illas hodie digito tetigerit invitas, ni istunc istis invitassitis usque adeo donec qua domum abeat nesciat, periistis ambo. si appellabit quempiam, vos respondetote istinc istarum vicem; sin ipse abire hínc volet, quantum potest extemplo amplectitote crura fustibus. Labrax Etiam me abire hinc non sinent? Daemones Dixi satis. et ubi ille servos cúm ero huc advenerit, qui erum accersivit, itote extemplo domum. curate haec sultis magna diligentia.— Labrax Heu hercle, ne istic fana mutantur cito: iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit, ita duo destituit signa hic cum clavis senex. non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio, ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare. Palaestra. Lorarius Quid vis? Labrax Apage, controversia est, haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est. heus, Ampelisca. Lorarius alter Cave sis infortunio. Labrax Vltro te. signa ut homines satis recte monent. sed vobis dico, heús vos, num molestiaest, me adire ad illas propius? Lorarius Nil nobis quidem. Labrax Numquid molestum mihi erit? Lorarius Nil, si caveris. Labrax Quid est quod caveam? Lorarius Em, a crasso infortunio. Labrax Quaeso hercle, abire ut liceat. Lorarius Abeas, si velis. Labrax Bene hercle factum. habeo vobis gratiam. accedam potius. Lorarius Illic astato ilico. Labrax Edepol proveni nequiter multis modis. certumst hasce hodie usque obsidione vincere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable