LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 4.3

lat plautus phi017 perseus lat2

Trachalio Heus, máne. Gripvs Quid maneam? Trachalio Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico. Gripvs Mitté modo. Trachalio At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit. Gripvs Turbída tempestas héri fuit, nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules; non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu? Trachalio Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens. Gripvs Enícas iam me odio, quísquis es. Trachalio Non sínam ego abire hinc té. mane. Gripvs Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis? Trachalio Aúdi. Gripvs Non aúdio. Trachalio At pol qui aúdies póst. Gripvs Quin loquere quíd vis. Trachalio Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo. Gripvs Elóquere quid id est? Trachalio Víde num quispíam consequitur própe nos. Gripvs Écquid est quód mea réferat? Trachalio Scílicet. séd boni cónsili écquid in té mihi est? Gripvs Quíd negoti ést, modo díce. Trachalio Dicám, tace, sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum. Gripvs Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es. Trachalio Aúdi. furtum égo vidi qui fáciebat; norám dominum, id cui fíebat, post ád furem egomet dévenio feroque eí condicionem hóc pacto: “ego istúc furtum scio cuí factum est; nunc míhi si vis dare dímidium, indícium domino nón faciam.” is míhi nihil etiam réspondit. quid inde aéquom est dari mihi? dímidium volo ut dícas. Gripvs Immo hercle étiam amplius, nam nísi dat, domino dícundum censeó. Trachalio Tuo consilió faciam. nunc ádvorte animum; námque hoc omne attinét ad te. Gripvs Quid fáctumst? Trachalio Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem. Gripvs Quid est? Trachalio Et quo pacto periit. Gripvs At ego quo pacto inventust scio et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio. nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea: ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit. hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis. Trachalio Non ferat si dominus veniat? Gripvs Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo. Trachalio Itane vero? Gripvs Ecquem esse dices in mari piscem meum? quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis, nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat. in foro palam omnes vendo pro meis venalibus. mare quidem commune certost omnibus. Trachalio Adsentio: qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum? in mari inventust communi. Gripvs Esne impudenter impudens? nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint. quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant, in mari communi captos. Trachalio Quid ais, impudens? etiam comparare vidulum cum piscibus? eadem tandem res videtur? Gripvs In manu non est mea: ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho. meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. Trachalio Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. Gripvs Philosophe. Trachalio Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice, vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum? non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles: et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas. vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus, vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras. Gripvs Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? Trachalio Scelus, nullus est. Gripvs Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio; verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit. Trachalio Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer. Gripvs Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli; sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. Trachalio Scio. tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves: fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo. Gripvs Quod scelus hodie hoc inveni. Trachalio Verba facimus, it dies. vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. Gripvs Viduli arbitratu. ita enim vero. Trachalio Stultus es. Gripvs Salve, Thales. Trachalio Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum, quoius haec res arbitratu fiat. Gripvs Quaeso, sanus es? Trachalio Elleborosus sum. Gripvs At ego cerritus, hunc non amittam tamen. Trachalio Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo; iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet, ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist. Gripvs Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum. vis pugnare? Trachalio Quid opust? quin tu potius praedam divide. Gripvs Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules. abeo ego hinc. Trachalio At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane. Gripvs Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero. mitte rudentem, sceleste. Trachalio Mittam: omitte vidulum. Gripvs Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior. Trachalio Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur. Gripvs Quemne ego excepi in mari— Trachalio At ego ínspectavi e litore. Gripvs Mea opera, labore et rete et horia? Trachalio Numqui minus, si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul te hunc habere, fur sum quam tu? Gripvs Nihilo. Trachalio Mane, mastigia: quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam. Gripvs Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio, nisi quia hunc meum esse dico. Trachalio Ét ego item esse aio meum. Gripvs Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies. Trachalio Quo pacto? Gripvs Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam; nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo; tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est. Trachalio Ecquid condicionis audes ferre? Gripvs Iam dudum fero: ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies. Trachalio Mane, dum refero condicionem. Gripvs Te, opsecro hercle, aufer modo. Trachalio Ecquem in his locis novisti? Gripvs Oportet vicinos meos. Trachalio Vbi tu hic habitas? Gripvs Porro illic longe usque in campis ultimis. Trachalio Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri? Gripvs Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo. Trachalio Fiat. Gripvs Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea; ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas: numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum. ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum. Trachalio Quid igitur? Gripvs Quamquam istuc esse ius meum certo scio, fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. Trachalio Nunc places. Gripvs Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem, etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.

Provenance