LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 4.6

lat plautus phi017 perseus lat2

Daemones Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri; atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero, Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam. sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini, mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras. Trachalio Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul Plesidippum. Daemones Eloquere ut haec res optigit de filia; eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat. Trachalio Licet. Daemones Dicito daturum meam illi filiam uxorem. Trachalio Licet. Daemones Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum. Trachalio Licet. Daemones Sed propera. Trachalio Licet. Daemones Iam hic fac sit, cena ut curetur. Trachalio Licet. Daemones Omnian licet? Trachalio Licet. sed scin quid est quod te volo? quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. Daemones Licet. Trachalio Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat. Daemones Licet. Trachalio Et tua filiá facito oret: facile exorabit. Daemones Licet. Trachalio Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. Daemones Licet. Trachalio Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. Daemones Licet. Trachalio Omnian licet? Daemones Licet: tibi rursum refero gratiam. sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. Trachalio Licet. iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.— Daemones Licet. Hercules istum infelicet cum sua licentia; ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable