Passage
Plautus, Rudens 4.8
lat plautus phi017 perseus lat2
Plesidippvs Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater. repperit patrem Palaestra suom atque matrem? Trachalio Repperit. Plesidippvs Et popularis est? Trachalio Opino. Plesidippvs Et mihi nuptura est? Trachalio Suspicor. Plesidippvs Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso? Trachalio Censeo. Plesidippvs Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? Trachalio Censeo. Plesidippvs Quid matri eius? Trachalio Censeo. Plesidippvs Quid ergo censes? Trachalio Quod rogas, censeo. Plesidippvs Dic ergo quanti censes? Trachalio Egone? censeo. Plesidippvs Adsum equidem, ne censionem semper facias. Trachalio Censeo. Plesidippvs Quid si curram? Trachalio Censeo. Plesidippvs An sic potius placide? Trachalio Censeo. Plesidippvs Etiamne eam ádveniens salutem? Trachalio Censeo. Plesidippvs Etiam patrem? Trachalio Censeo. Plesidippvs Post eius matrem? Trachalio Censeo. Plesidippvs Quid postea? etiamne adveniens complectar eius patrem? Trachalio Non censeo. Plesidippvs Quid matrem? Trachalio Non censeo. Plesidippvs Quid eampse illam? Trachalio Non censeo. Plesidippvs Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo. Trachalio Sanus non es. sequere.— Plesidippvs Duc me, mi patrone, quo libet. —