Passage
Plautus, Rudens 5.1
lat plautus phi017 perseus lat2
Labrax Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie, quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus? abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum. nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos, ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum, saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable