LOGOI

Passage

Plautus, Rudens 5.3

lat plautus phi017 perseus lat2

Gripvs Séquere hac. Daemones Vbi istic lenost? Gripvs Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum. Daemones Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi. tene, si tuost. Labrax O di immortales, meus est. salve, vidule. Daemones Tuosne est? Labrax Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen. Daemones Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam. Labrax Quam? Daemones Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea. Labrax Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia pulchre evenit, gaudeo. Daemones Istuc facile non credo tibi. Labrax Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum ob eam ne duis, condono te. Daemones Benigne edepol facis. Labrax Immo tu quidem hercle vero. Gripvs Heus tu, iám habes vidulum. Labrax Habeo. Gripvs Propera. Labrax Quid properabo? Gripvs Reddere argentum mihi. Labrax Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. Gripvs Quae haec factio est? non debes? Labrax Non hercle vero. Gripvs Non tu iuratus mihi es? Labrax Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi: ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est. Gripvs Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. Daemones Gripe, quod tu istum talentum poscis? Gripvs Iuratust mihi dare. Labrax Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es? Daemones Qua pro re argentum promisit hic tibi? Gripvs Si vidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti. Labrax Cedo quicum habeam iudicem, ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem quinque et viginti annos natus. Gripvs Habe cum hóc. Labrax Aliost opus. Daemones Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero. promisistin huic argentum? Labrax Fateor. Daemones Quod servo meo promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules te hic fide lenonia uti: non potes. Gripvs Iam te nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu. Daemones Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea haec tibi sunt servata— Gripvs Immo hercle mea, ne tu dicas tua. Daemones (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam. Labrax Nempe pró meo iure oras? Daemones Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. Gripvs Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur. Daemones Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia. Labrax Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, quod isti sum iuratus. Gripvs Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. Daemones Tacen an non? Gripvs Tu meam rem simulas agere, tibi mu . non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. Daemones Vapulabis, verbum si addis istúc unum. Gripvs Vel hercle énica, non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. Labrax Tibi operam hic quidem dát. tace. Daemones Concede hoc tu, leno. Labrax Licet. Gripvs Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. Daemones Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam, Ampeliscam? Labrax Mille nummum denumeravi. Daemones Vin tibi condicionem luculentam ferre me? Labrax Sane volo. Daemones Dividuom talentum faciam. Labrax Bene facis. Daemones Pro illa altera, libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. Labrax Maxime. Daemones Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu, quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. Labrax Bene facis, gratiam habeo magnam. Gripvs Quam mox mi argentum ergo redditur? Daemones Res soluta est, Gripe. ego habeo. Gripvs Át ego me hercle mavolo. Daemones Nihil hercle hic tibi est, né tu speres. iuris iurandi volo gratiam facias. Gripvs Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. Daemones Hic hodie cenato, leno. Labrax Fiat, condicio placet. Daemones Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem, ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare, comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim. vos hic hodie cenatote ambó. Labrax Fiat. Daemones Plausum date.

Provenance