LOGOI

Passage

Plautus, Stichus 1.1

lat plautus phi018 perseus lat2

Panegyris Crédo egó miserám fuísse Penelopam, sorór, suo ex animo, quae tám diu vidua viró suo caruit; nam nós eius ánimum de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt, quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est, sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper. Soror Nostrum ófficium nos fácere aequomst, neque id mágis facimus quam nós monet píetas. sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum loquí de re viri. Panegyris Salvéne, amabo? Soror Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior, patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus † civíbus ex omnibus probús perhibetur, eúm nunc improbi viri ófficio uti, virís qui tantas apséntibus nóstris facit íniurias immérito nosque áb eis abducére volt. haec rés vitae me, sóror, saturant, haec míhi dividiae et sénio sunt. Panegyris Ne lácruma, soror, neu túo id animo fac quod tíbi tuos pater faceré minatur: spes ést eum melius fácturum. novi égo illum: ioculo istaec dicit, neque illé sibi mereat Pérsarum montís, qui esse aurei pérhibentur, ut istúc faciat quod tú metuis. tamen sí faciat, minime irasci decet, néque id immerito evéniet. nam víri nostri domo ut ábierunt, hic tértius annus. Soror Ita út memoras. Panegyris Quom ipsi ínterea vivánt, valeant, ubi sínt, quid agant, ecquíd agant, neque párticipant nos, néque redeunt. Soror An id dóles, soror, quia illi suom ófficium non cólunt, quom tu tuom fácis? Panegyris Ita pol. Soror Tace sís, cave sis audíam ego istuc posthác ex te. Panegyris Nam quíd iam? Soror Quia pól meo animo omnis sápientis suom offícium aequom est colere ét facere. quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior, moneo, út tuom memineris ófficium: etsi ílli improbi sint átque aliter nobís faciant quam aequómst, tam pol ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus nostrum ófficium meminísse decet. Panegyris Placet; táceo. Soror At memineris fácito. Panegyris Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri, neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit; nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas. et me quidem haec condicio nunc non paenitet, neque est cur studeam has nuptias mutarier; verum postremo in patris potestate est situm: faciendum id nobis quod parentes imperant. Soror Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam. Panegyris

Provenance