LOGOI

Passage

Plautus, Stichus 2.1

lat plautus phi018 perseus lat2

Pinacivm Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo: ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto. amoénitates omnium venerum et venustatum adfero ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum. própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis (nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus) eraéque egenti subveni, quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri. proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium, age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris, cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam; si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito. Gelasimvs Quídnam dicam Pínacium lascívibundum tam lubentem currere? harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium. Pinacivm Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas, quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar. ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo. an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio? tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat. nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror. sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio: adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam; secundas fortunas decent superbiae. sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me? nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono: contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios; símulque cursuram meditabor ad ludos Olympios. sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet. quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores. aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram; nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto. somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant. nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent malum magnum; deféssus sum pultándo. hoc póstremumst. vae vobis. Gelasimvs Ibo átque hunc compellábo. salvós sis. Pinacivm Et tu sálve. Gelasimvs Iam tú piscator ? Pinacivm Quam prídem non edísti? Gelasimvs Vnde ís? quid fers? quid féstinas? Pinacivm Tua quód nil refert, né cures. Gelasimvs Quid istíc inest? Pinacivm Quas tu edés colubras. Gelasimvs Quid tam ? Pinacivm Si ín te pudor ádsit, non me appélles. Gelasimvs Possúm scire ex te vérum? Pinacivm Potes: hódie non cenábis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable