LOGOI

Passage

Plautus, Stichus 2.2

lat plautus phi018 perseus lat2

Panegyris Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est? tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis? Gelasimvs Salvé, tuo arcessitú venio huc. Panegyris Ean grátia fores effríngis? Gelasimvs Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam; nam mé quidem harum míserebat. Pinacivm Ergo aúxilium properé latumst. Panegyris Quisnam híc loquitur tam própe nos? Pinacivm Pinacium. Panegyris Úbi is est? Pinacivm Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris. Panegyris Pinacium. Pinacivm Istuc indiderunt nomen maiores mihi. Panegyris Quid agis? Pinacivm Quid agam rogitas? Panegyris Quidni rogitem? Pinacivm Quid mecum est tibi? Panegyris Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium. Pinacivm Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Panegyris Qui retinent? Pinacivm Rogas? omnia membra lassitudo mihi tenet. Panegyris Linguam quidem sat scio tibi non tenere. Pinacivm Ita celeri curriculo fui propere a portu, tui honoris causa. Panegyris Ecquid adportas boni? Pinacivm Nimio † inparti multo tanto plus quam speras. Panegyris Salva sum. Pinacivm At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit. Gelasimvs Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames. Panegyris Ecquem convenisti? Pinacivm Multos. Panegyris At virum? Pinacivm Equidem plurimos: verum ex multis nequiorem nullum quám hic est. Gelasimvs Quo modo? iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi. praeterhac si me inritassis— Pinacivm Edepol essuries male. Gelasimvs Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer. Pinacivm Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem, ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem deiciamque eorum ómnis telas. Gelasimvs Miseri algebunt postea. Pinacivm Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica? cape illas scopas. Gelasimvs Cápiam. Pinacivm Hoc egomet, tu hoc converre. Gelasimvs Ego fecero. Pinacivm Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua? Gelasimvs Sine suffragio populi tamen aedilitatem hic quidém gerít. Pinacivm Age tu ocius † pinge, humum consperge ante aedis. Gelasimvs Faciam. Pinacivm Factum oportuit. ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete. Gelasimvs Edepol rem negotiosam. Panegyris Quid sit, nil etiam scio, nisi forte hospites venturi sunt. Pinacivm Vos lectos sternite. Gelasimvs Principium placet de lectis. Pinacivm Alii ligna caedite, alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli, pernam et glandium deicite. Gelasimvs Hic hercle homo nimium sapit. Panegyris Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris. Pinacivm Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis. Panegyris Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi. Pinacivm Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul, commodum radiosus sese sol superabat ex mari. dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo. in portum vento secundo, velo passo pervenit. alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit? interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum. Panegyris Hem quid? Epignomum ? Pinacivm Tuom virum. Gelasimvs Et vitam meam. Pinacivm Venit inquam. Panegyris Tutin ipsus ipsum vidisti? Pinacivm Lubens. argentí aurique advexit nimium. Gelasimvs Nimis factum bene. hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens. Pinacivm Lanam purpuramque multam. Gelasimvs Em qui ventrem vestiam. Pinacivm Lectos eburatos, auratos. Gelasimvs Accubabo regie. Pinacivm Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia advexit, nimium bonae rei. Gelasimvs Hercle rem gestam bene. Pinacivm Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas, sambucas advexit secum forma eximia. Gelasimvs Eugepae, quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus. Pinacivm Poste unguenta multigenerum multa. Gelasimvs Non vendo logos. iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas: malivoli, perquisitores auctionum, perierint. Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor. Pinacivm Poste autem advexit parasitos secum. Gelasimvs Ei, perii miser. Pinacivm Ridiculissumos. Gelasimvs Revorram hercle hoc quod converri modo. Panegyris Vidistin virum sororis Pamphilum? Pinacivm Non. Panegyris Non adest? Pinacivm Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem. Gelasimvs Venales logi sunt illi, quos negabam vendere. ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant. Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene. Panegyris I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent. bene vale. Gelasimvs Vin administrem? Panegyris Sat servorum habeo domi.— Gelasimvs Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile, si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit. ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus; nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—

Provenance