Passage
Plautus, Stichus 3.2
lat plautus phi018 perseus lat2
Gelasimvs Libros inspexi; tam confido quam potis, me meum optenturum regem ridiculis meis. nunc interviso, iamne a portu advenerit, ut eum ádvenientem meis dictis deleniam. Epignomvs Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit. Gelasimvs Auspicio hodie óptumo exivi foras: mustela murem ábstulit praeter pedes; cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist. nam ut illa vitam repperit hodie sibi, item me spero facturum: augurium hac facit. Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar. o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens, ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi. valuistin usque? Epignomvs Sustentatumst sedulo. Gelasimvs Propino tibi salutem plenis faucibus. Epignomvs Bene atque amice dicis. di dent quae velis. Gelasimvs Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis. Epignomvs Locatast opera nunc quidem; tam gratiast. Gelasimvs Promitte. Epignomvs Certumst. Gelasimvs Sic face inquam. Epignomvs Certa res. Gelasimvs Lubente me hercle facies. Epignomvs Idem ego istuc scio. quando usus veniet, fiet. Gelasimvs Nunc ergo usus est. Epignomvs Non edepol possum. Gelasimvs Quid gravare? censeas. nescio quid vero hábeo in mundo. Epignomvs I modo, alium convivam quaerito tibi in hunc diem. Gelasimvs Quin tu promittis? Epignomvs Non graver, si possiem. Gelasimvs Vnum quidem hercle certo promitto tibi: libens accipiam certo, si promiseris. Epignomvs Valeas. Gelasimvs Certumnest? Epignomvs Certum. cenabo domi. Gelasimvs sed—quoniam nil processit hac, ego ivero apertiore magis via; ita plane loquar: vin ad te ad cenam veniam? Epignomvs Si possim, velim; verum hic apud me cenant alieni novem. Gelasimvs Hau postulo equidem med in lecto accumbere: scis tu me esse unisubselli virum. Epignomvs At ei óratores sunt popli, summi viri; Ambracia veniunt huc legati publice. Gelasimvs Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus. Epignomvs Haud aequomst te inter oratores accipi. Gelasimvs Equidem hercle orator sum, sed procedit parum. Epignomvs Cras de reliquiis nos volo. multum vale.— Gelasimvs Perii hercle vero plane, nihil obnoxie. uno Gelasimo minus est quam dudum fuit. certumst mustelae posthac numquam credere, nam incertiorem nullam novi bestiam; quaen eapse deciens in die mutat locum, ea ego auspicavi ín re capitali mea? certumst amicos convocare, ut consulam qua lege nunc med essurire oporteat.—