Passage
Plautus, Stichus 4.2
lat plautus phi018 perseus lat2
Gelasimvs Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui, cúm amicis deliberavi iam et cum cognatis meis. ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame. sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est. adgrediar hominem. o sperate Pamphilippe, o spes mea, o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo peregre te in patriam rediisse. Pamphilippvs Salvo salve, Gelasime. Gelasimvs Valuistin bene? Pamphilippvs Sustentatumst sedulo. Gelasimvs Edepol gaudeo. edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim. Epignomvs Quid eo tibi opust? Gelasimvs Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem. Epignomvs Advorsum te fabulare. Gelasimvs Illud quidem, ambos ut vocem; et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos. Epignomvs Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus. Gelasimvs Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. Epignomvs Immo unum hoc potest. Gelasimvs Quid? Epignomvs Vbi convivae abierint, tum venias. Gelasimvs Vae aetati tuae. Epignomvs Vasa lautum, non ad cenam dico. Gelasimvs Di te perduint. quid ais, Pamphilippe? Pamphilippvs Ad cenam hercle alio promisi foras. Gelasimvs Quid, foras? Pamphilippvs Foras hércle vero. Gelasimvs Qui malum tíbi lasso libet foris cenare? Pamphilippvs Vtrum tu censes? Gelasimvs Iuben domi cenam coqui atque ad illúm renuntiari? Pamphilippvs Solus cenabo domi? Gelasimvs Non enim sólus: me vocato. Pamphilippvs At ille ne suscenseat, mea qui causa sumptum fecit. Gelasimvs Facile excusari potest. mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui. Epignomvs Non me quidem faciet auctore, hodie ut illum decipiat. Gelasimvs Non tu hinc abis? nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi, nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus. non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via? Pamphilippvs Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero. Epignomvs Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Gelasimvs Iube domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore. Pamphilippvs Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet. Gelasimvs Ibisne ad cenam foras? Pamphilippvs Apud frátrem ceno in proxumo. Gelasimvs Certumnest? Pamphilippvs Certum. Gelasimvs Edepol te hodie lapide percussum velim. Pamphilippvs Non metuo: per hortúm transibo, non prodibo in publicum. Epignomvs Quid ais, Gelasime? Gelasimvs Oratores tu accipis, habeas tibi. Epignomvs Tua pol refert. Gelasimvs Enim, si quidem meá refert, opera utere. Epignomvs Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi ubi accubes. Pamphilippvs Sane faciundum censeo. Gelasimvs O lux oppidi. Epignomvs Si arte poteris accubare. Gelasimvs Vél inter cuneos ferreos; tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci. Epignomvs Exorabo aliquo modo. veni. Gelasimvs Hucine? Epignomvs Immo in carcerem; nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu. Pamphilippvs Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.— Gelasimvs Quid igitur? Epignomvs Dixi equidem, in carcerem ires. Gelasimvs Quin si iusseris, eo quoque ibo. Epignomvs Di immortales, hic quidem pól summam in crucem cena aut prandio perduci potest. Gelasimvs Ita ingenium meumst: quicumvis depugno multo facilius quam cum fame. Epignomvs Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus. Gelasimvs Non nego ista ápud te. Epignomvs Satis spectatast mihi iam tua felicitas; nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.— Gelasimvs Iamne abiisti? Gelasime, vide quíd es capturus consili. egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis? viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae? viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier? numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem; nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam, neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.—