LOGOI

Passage

Plautus, Stichus 5.2

lat plautus phi018 perseus lat2

Sangarinvs Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae, sperata erilis patria, te video libens. sed amica mea et conserva quid agat Stephanium curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram, salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi. sed Stichus est hic quidem. Stichvs Fecisti, ere, facetias, quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum. pro di immortales, quot ego voluptates fero, quot risiones, quot iocos, quot savia, saltationes, blanditias, prothymias. Sangarinvs Stiche. Stichvs Hem. Sangarinvs Quíd fit? Stichvs Euge, Sangarine lepidissume. fero convivam Dionysum mihique et tibi. namque edepol cena cocta est, locus liber datust mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium, ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho, ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst. Sangarinvs Quis somniavit aurum? Stichvs Quid id ad te attinet? proin tu lavare propera. Sangarinvs Lautus sum. Stichvs Optime, Sangarinvs Stichvs volo eluamus hodie, peregrina omnia relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.— Sangarinvs Sequor, et domum redeunti principium placet. bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable