LOGOI

Passage

Plautus, Stichus 5.4

lat plautus phi018 perseus lat2

Sangarinvs Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche. omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium. ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco. quisquis praetéreat, comissatum volo vocari. Stichvs Convenit, dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo. nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. † nosmet inter nos ministrémus monotropi. Sangarinvs Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo. Stichvs Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter. suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio: tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Sangarinvs Age dice uter utrubi áccumbamus. Stichvs Abi tu sane superior. atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido: vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam. Sangarinvs Quid istuc est provinciai? Stichvs Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis? Sangarinvs Nimio liquido Libero. sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio. Stichvs Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio cynice hic accipimur quam in lectis. Sangarinvs Immo enim nímio hic dulcius. sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus? vide, quot cyathos bibimus. Stichvs Tot quot digiti tibi sunt in manu. cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα. Sangarinvs Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis. bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium. Stichvs Sangarinvs Stichvs Stichvs Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes. Sangarinvs Nimis vellem aliquid pulpamenti. Stichvs Si horum, quae adsunt, paenitet, nihil est. tene aquam. Sangarinvs Melius dicis; nil moror cuppedia. bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega. quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis? accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum. haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias. Stichvs Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. † nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea; namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest. Sangarinvs Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen. age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias, suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur. Stichvs Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat. Sangarinvs Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico. Stichvs Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium: haec facetiast, amare inter se rivalis duos, uno cantharo potare, únum scortum ducere. hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen; tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet. Sangarinvs Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo. Stichvs Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. Sangarinvs Censeo. Stichvs Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos foras egredere, satis mihi pulchra és. Sangarinvs At enim pulcherrima. Stichvs Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo. Sangarinvs Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum, sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.

Provenance