LOGOI

Passage

Plautus, Trinummus 2.2

lat plautus phi019 perseus lat2

Philto Quo illíc homo foras se pénetravit ex aedíbus? Lysiteles Pater, adsum, imperá quidvis, neque tíbi ero in mora neque látebrose me abs tuó conspectu occúltabo. Philto Féceris pár tuis ceteris fáctis, patrém tuom si pércoles per pietatem. nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi, neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet: malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis; turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens. haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies noctésque tibi canto út caveas. quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant, cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas haec míhi quom video elíciunt, quia ego ád hoc genus hominum dúravi. quin príus me ad plures pénetravi? nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant. hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium. meo módo et moribus vivito ántiquis, quae ego tíbi praecipio, ea fácito. nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se. haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident. Lysiteles Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia tuis servivi servitutem imperiis praeceptis, pater. pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo meum animum tibi servitutem servire aequom censui. Philto Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint: si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi; si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet. tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet: qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. Lysiteles Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo: sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. Philto Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. Lysiteles Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo ego me abs te exorare. Philto Quid id est? dare iam veniam gestio. Lysiteles Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, bene volo ego illi facere, si tu non nevis. Philto Nempe dé tuo? Lysiteles De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom. Philto Quid is? egetne? Lysiteles Eget. Philto Habuitne rem? Lysiteles Habuit. Philto Quí eam perdidit? publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit? Lysiteles Nihil istorum. Philto Quid igitur? Lysiteles Per comitatem edepol, pater; praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. Philto Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget; nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus. Lysiteles Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo. Philto De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam. non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens: sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat. Lysiteles Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet. Philto Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. Lysiteles Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. Philto De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus? Lysiteles Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? “quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum, quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.” Philto Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi, is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. Lysiteles Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, et aliis qui comitati simus benevolentibus. Philto Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis. cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri. Lysiteles Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, qui illic habitat. Philto Quin comedit quod fuit, quod non fuit? Lysiteles Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt. Philto Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust. Lysiteles Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. Philto Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia; sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? Lysiteles Nil quicquam, pater; tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. Philto An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis? Lysiteles Eo, pater. Philto Pol ego istam volo me rationem edoceas. Lysiteles Licet. scin tu illum quo genere natus sit? Philto Scio, adprime probo. Lysiteles Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater, ducere uxorem sine dote. Philto Sine dote uxorem? Lysiteles Ita; tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. Philto Egone indotatam te uxorem ut patiar? Lysiteles Patiundumst, pater; et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. Philto Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico: tibi permitto; posce, duce. Lysiteles Di te servassint mihi. sed adde ad istam gratiam unum. Philto Quid id est autem unum? Lysiteles Eloquar. tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Philto Eccere. Lysiteles Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea. Philto Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. dabitur opera. Lysiteles Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet; Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.—

Provenance