Passage
Plautus, Trinummus 3.3
lat plautus phi019 perseus lat2
Megaronides Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo potest fíeri prosus quin dos detur virgini. Callicles Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. Megaronides Parata dos domist; nisi expectare vis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet. post adeas tute Philtonem et dotem dare te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris. verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio te in crimen populo ponat atque infamiam; non temere dicant te benignum virgini: datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data columem te sistere illi, et detraxe autument. nunc si opperiri vis adventum Charmidi, perlongumst: huic ducendi interea abscesserit lubido; atque ea condicio huic vel primaria est. Callicles Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi. vide si hóc utibile magis atque in rem deputas, ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem indomito, pleno amoris ac lasciviae? minime, minime hercle vero. nam certo scio, locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. Megaronides Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? Callicles Dum occasio ei rei reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem. Megaronides Potin est ab amico alicunde exorari? Callicles Potest. Megaronides Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: mihi quidem hercle non est quod dem mutuom. Callicles Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom. Megaronides Sed vide consilium, si placet. Callicles Quid consilist? Megaronides Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. Callicles Quid est? Megaronides Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest, Callicles Megaronides ignota facie, quae hic non visitata sit; mendacilocum aliquem Callicles Megaronides falsidicum, confidentem. Callicles Quid tum postea? Megaronides Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia veniat, salutem ei nuntiet verbis patris: illum bene gerere rem et valere et vivere, et eum rediturum actutum; ferat epistulas duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre: det alteram illi, álteram dicat tibi dare sese velle. Callicles Perge porro dicere. Megaronides Seque aurum ferre virgini dotem a patre dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. tenes iam? Callicles Propemodo, atque ausculto perlubens. Megaronides Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis, ubi erit locata virgo in matrimonium. Callicles Scite hercle sane. Megaronides Hoc, ubi thensaurum effoderis, suspicionem ab adulescente amoveris: censebit aurum esse a patre allatum tibi, tu de thensauro sumes. Callicles Satis scite et probe; quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. sed epistulas quando opsignatas adferet, nonne arbitraris eum adulescentem anuli paterni signum novisse? Megaronides Etiam tu taces? sescentae ad eam rem causae possunt conligi: illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.† iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, apud pórtitorem eas resignatas sibi inspectasque esse. in huius modi negotio diem sermone terere segnities merast: quam vis sermones possunt longi texier. abi ad thensaurum iam confestim clanculum, servos ancillas amove. atque audin? Callicles Quid est? Megaronides Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operíto denuo; sed clanculum, sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. Callicles Ita faciam. Megaronides At énim nimis lóngo sermone utimur, diem conficimus quod iam properatost opus. nihil est de signo quod vereare; me vide: lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere apud pórtitores esse inspectas. denique diei tempus non vides? quid illúm putas, natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst, adferre, non petere hinc se dicet. Callicles Iam sat est. Megaronides Ego sycophantam iam conduco de foro epistulasque iam consignabo duas, eumque húc ad adulescentem meditatum probe mittam. Callicles Eo ego igitur intro ad officium meum. tu istuc age.— Megaronides Actum reddam nugacissume.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable