LOGOI

Passage

Plautus, Trinummus 4.2

lat plautus phi019 perseus lat2

Sycophanta Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias. advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis. viden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. Charmides Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit. Sycophanta Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. Charmides Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca. magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. Sycophanta Has regiones demonstravit mi ille conductor meus; apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. fores pultabo. Charmides Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam. hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias. Sycophanta Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit? Charmides Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? Sycophanta Heus senex, census cum sum, iuratori recte rationem dedi. Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas. Charmides Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem. Sycophanta Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater. Charmides Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis? Sycophanta Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias. Charmides Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi. Sycophanta Magnum facinus incipissis petere. Charmides Quid ita? Sycophanta Quia, pater, si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine, concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris. Charmides Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas. Sycophanta Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium. Charmides Quid est tibi nomen, adulescens? Sycophanta Pax, id est nomen mihi. hoc cotidianumst. Charmides Edepol nomen nugatorium, quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico. hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? Sycophanta Quid est? Charmides Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas? Sycophanta Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas, Lesbonici. is mi est amicus. Charmides Teneo hunc manifestarium. me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe. Sycophanta Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. Charmides Dabo operam tibi. Sycophanta Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. Charmides Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. Sycophanta Charmides Sycophanta Charmides Ab ipson istas accepisti? Sycophanta E manibus dedit mi ipse in manus. Charmides Qua facie est homo? Sycophanta Sesquipede quiddamst quam tu longior. Charmides Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. novistin hominem? Sycophanta Ridicule rogitas, quicum una cibum capere soleo. Charmides Quid est ei nomen? Sycophanta Quod edepol homini probo. Charmides Lubet audire. Sycophanta Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi. Charmides Quid est negoti? Sycophanta Devoravi nomen imprudens modo. Charmides Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. Sycophanta Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. Charmides Temperi huic hodie anteveni. Sycophanta Teneor manifesto miser. Charmides Iam nomen? Sycophanta Deum hercle me atque hominum pudet. Charmides Vide modo ut hóminem noveris. Sycophanta Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres. litteris recomminiscar. C est principium nomini. Charmides Callias? Sycophanta Non est. Charmides Callippus? Sycophanta Non est. Charmides Callidemides? Sycophanta Non est. Charmides Callinicus? Sycophanta Non est. Charmides Callimarchus? Sycophanta Nil agis. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. Charmides At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. Sycophanta Ad hoc exemplum est— Charmides An Chares? an Charmides? Sycophanta Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: Charmides Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. Sycophanta Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti? Charmides Ne male loquere apsenti amico. Sycophanta Quíd ergo ille ignavissumus mihi latitabat? Charmides Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? Sycophanta Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.† Charmides Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? quos locos adiisti? Sycophanta Nimium mirimodis mirabiles. Charmides Lubet audire, nisi molestumst. Sycophanta Quin discupio dicere. omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus. Charmides Eho an etiam Arabiast in Ponto? Sycophanta Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. Charmides Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique. sed quid ais? quo inde isti porro? Sycophanta Si animum advortes, eloquar. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. Charmides Sub solio Iovis? Sycophanta Ita dico. Charmides E caelo? Sycophanta Atque e medio quidem. Charmides Eho an etiam ín caelum escendisti? Sycophanta Immo horiola advecti sumus, usque aqua advorsa per amnem. Charmides Eho an tu etiam vidisti Iovem? Sycophanta Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum. deinde porro— Charmides Deinde porro nolo quicquam praedices. Sycophanta Sed— Charmides Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit. Sycophanta Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas. Charmides Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, norisne hominem? Sycophanta Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe? Charmides Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo. Sycophanta Vel trecentis. Charmides Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? Sycophanta Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, mille nummum. Charmides Nempe ab ipso id accepisti Charmide? Sycophanta Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui. Charmides Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. Sycophanta Quod ego aurum dem tibi? Charmides Quod a me te accepisse . Sycophanta Aps te accepisse? Charmides Ita loquor. Sycophanta Quis tu homo es? Charmides Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. Sycophanta Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas. Charmides Charmides ego sum. Sycophanta Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula: postquam ego me aurum ferre dixi, post tu Charmides; prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. Charmides Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Sycophanta Quid id ad me attinet? dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet. prius non is eras quí eras: nunc is qui tum non eras. Charmides Age si quid agis. Sycophanta Quid ego agam? Charmides Aurum redde. Sycophanta Dormitas, senex. Charmides Charmidem dedisse aurum tibi. Sycophanta Scriptum quidem. Charmides Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? Sycophanta Quam ob rem? Charmides Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas. Sycophanta Eho, quaeso, an tu is es? Charmides Is enim vero sum. Sycophanta Ain tu tandem? is ipsusne es? Charmides Aio. Sycophanta Ipsus es? Charmides Ipsus, inquam, Charmides sum. Sycophanta Ergo ipsusne es? Charmides Ipsissimus. abin hinc ab oculis? Sycophanta Enim véro serio, quoniam advenis— vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium. Charmides At etiam maledicis? Sycophanta Immo, salvos quandoquidem advenis— di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.— Charmides Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere videtur tempus venisse atque occasio. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, quid illí negoti fuerit ante aedis meas. nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? lubet observare quid agat: huc concessero.

Provenance