Passage
Plautus, Trinummus 4.3
lat plautus phi019 perseus lat2
Stasimvs Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere re recenti. Charmides Huic, quisquis est, gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet. Stasimvs Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum. Charmides Ita me di ament, graphicum furem. Stasimvs Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper. quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum. Charmides Non fugitivost hic homo, commeminit domi. Stasimvs Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent quam mores mali. Charmides Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias. Stasimvs Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. Charmides Morem improbum. Stasimvs Strenuiores praeterire more fit. Charmides Nequam quidem. Stasimvs Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. Charmides Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. Stasimvs Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. Charmides Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. Stasimvs Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit: male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris. Charmides Meus est hic quidem Stasimus servos. Stasimvs Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. Charmides Heus tu, asta ilico. audi. Stasimvs Heús tu, non sto. Charmides Te volo. Stasimvs Quid si ego me te velle nolo? Charmides Aha nimium, Stasime, saeviter. Stasimvs Emere meliust cui imperes. Charmides Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? Stasimvs Da magnum malum. Charmides Bene mones, ita facere certumst. Stasimvs Nisi quidem es obnoxius. Charmides Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. Stasimvs Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? Charmides Quia boni malique in ea re pars tibi est. Stasimvs Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito. Charmides Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. Stasimvs Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? Charmides Ipsus homo optumus. Stasimvs Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, salve. Charmides Salve, Stasime. Stasimvs Salvom te— Charmides Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? Stasimvs Vivont, valent. Charmides Nempe uterque? Stasimvs Vterque. Charmides Di me salvom et servatum volunt. cetera intus otiose percontabor quae volo. eamus intro, sequere. Stasimvs Quo tu té agis? Charmides Quonam nisi domum? Stasimvs Hicine nos habitare censes? Charmides Vbinam ego alibi censeam? Stasimvs Iam— Charmides Quid iam? Stasimvs Non sunt nostrae aedis istae. Charmides Quid ego ex te audio? Stasimvs Vendidit tuos natus aedis. Charmides Perii. Stasimvs Praesentariis argenti minis numeratis— Charmides Quot? Stasimvs Quadraginta. Charmides Occidi. quis eas emit? Stasimvs Callicles, cui tuam rem commendaveras; is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras. Charmides Vbi nunc filius meus habitat? Stasimvs Hic in hoc posticulo. Charmides Male disperii. Stasimvs Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. Charmides Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. Stasimvs Visne aquam tibi petam? Charmides Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.