Passage
Plautus, Trinummus 5.2
lat plautus phi019 perseus lat2
Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret. Callicles Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. Charmides Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam. Callicles Lysiteli quidem Philtonis filio. Lysiteles Enim me nominat. Charmides Familiam optumam occupavit. Lysiteles Quid ego cesso hos conloqui? sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui. Charmides Vah. Callicles Quid est? Charmides Oblitus intus dudum tibi sum dicere: modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius. sed quid rides? Callicles Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet neu qui rem ipsam posset intellegere, thensaurum tuom me esse penes, atque eum me lege populi patrium posceret. Charmides Scite edepol. Callicles Megaronides communis hoc meus et tuos benevolens commentust. Charmides Quin conlaudo consilium et probo. Lysiteles Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere, solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. Charmides Quis hic est, qui huc ad nos incedit? Lysiteles Charmidem socerum suom Lysiteles salutat. Charmides Di dent tibi, Lysiteles, quae velis. Callicles Non ego sum salute dignus? Lysiteles Immo salve, Callicles; hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. Callicles Deos volo consilia vostra vobis recte vortere. Charmides Filiam meam tíbi desponsam esse audio. Lysiteles Nisi tu nevis. Charmides Immo haud nolo. Lysiteles Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi? Charmides Spondeo, et mille auri Philippum dotis. Lysiteles Dotem nil moror. Charmides Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. Callicles Ius hic orat. Lysiteles Impetrabit te advocato atque arbitro. istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari? Charmides Spondeo. Callicles Et ego spondeo ídem hoc. Lysiteles Oh salvete, adfines mei. Charmides Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui. Lysiteles Quid ego feci? Charmides Meum corrumpi quia filium. Lysiteles Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas. sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. Charmides Quid id est? Lysiteles Scies. si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia. quid quassas caput? Charmides Cruciatur cor mi, et metuo. Lysiteles Quidnam id est? Charmides Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes. non gravabor. faciam ita ut vis. Lysiteles Probus es. eo, ut illum evocem. Charmides Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet. Lysiteles Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist, evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo. Lesbonicvs Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit foras? Lysiteles Benevolens tuos atque amicus. Lesbonicvs Satine salve? dic mihi. Lysiteles Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo. Lesbonicvs Quis id ait? Lysiteles Ego. Lesbonicvs Tun vidisti? Lysiteles Et tute item videas licet. Lesbonicvs O pater, pater mi, salve. Charmides Salve multum, gnate mi. Lesbonicvs Si quid tibi, pater, laboris— Charmides Nihil evenit, ne time: bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis. haec tibi pactast Callicli huius filia. Lesbonicvs Ego ducam, pater, et eam et si quam aliam iubebis. Charmides Quamquam tibi suscensui, miseria una uni quidem hominist adfatim. Callicles Immo huic parumst, nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst. Lesbonicvs At iam posthac temperabo. Charmides Dicis, si facies modo. Lysiteles Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? Charmides Licet. tu in perendinum paratus sis ut ducas. Omnes Plaudite. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable