LOGOI

Passage

Plautus, Truculentus 1.2

lat plautus phi020 perseus lat2

Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; ita nunc adulescentes morati sunt: quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones; consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae; sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt. fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri, †ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere. at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris: nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos. Diniarchvs Me illís quidem haec verberat vérbis, nam ego húc bona mea degéssi. Astaphivm Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam. Diniarchvs Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis. Astaphivm Quí revocat? Diniarchvs Scies: réspice huc. Astaphivm Quis est? Diniarchvs Vobís qui multa bóna esse volt. Astaphivm Dato, si ésse vis. Diniarchvs Fáxo erunt. réspice huc modo. Astaphivm Oh, enícas me miseram, quísquis es. Diniarchvs Péssuma, mane. Astaphivm Óptume, odio es. Díniarchusne íllic est? átque is est. Diniarchvs Sálva sis. Astaphivm Ét tu. Diniarchvs Fer cóntra manum et paritér gradere. Astaphivm Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis. Diniarchvs Quid agís? Astaphivm Valeo et validúm teneo. péregre quoniam ádvenis, céna detur. Diniarchvs Bene dícis benignequé vocas, Astáphium. Astaphivm Amabo, sine me íre, era quo iussít. Diniarchvs Eas. sed quíd ais? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis? Astaphivm Archilínem †obstetricem. Diniarchvs Mála tu femina es, oles únde es disciplinam. manifesto mendaci, mala, teneo te. Astaphivm Quid iam, amabo? Diniarchvs Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? Astaphivm Nimis otiosum te arbitror hominem esse. Diniarchvs Qui arbitrare? Astaphivm Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. Diniarchvs Vos mihi dedistis otium. Astaphivm Qui, amabo? Diniarchvs Ego expedibo. rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. Astaphivm An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias? Diniarchvs Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit. Astaphivm Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. Diniarchvs Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. Astaphivm Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes , quí arari solent, ad pueros ire meliust. hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. Diniarchvs Vtrosque pergnovi probe. Astaphivm Em istoc pol tu , cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? Diniarchvs Procaciores estis vos, sed illí periuriores; illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam: vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. Astaphivm Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, et nostram et illorum vicem. Diniarchvs Qui istuc? Astaphivm Rationem dicam: quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus. Diniarchvs O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare, sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam. Astaphivm Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat. te dum vivebas noveram. Diniarchvs An me mortuom arbitrare? Astaphivm Qui potis , amabo, planius? qui antehac amator summus , nunc ad amicam venis querimoniam deferre. Diniarchvs Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis. Astaphivm Amator similest oppidi hostilis. Diniarchvs Quo argumento ? Astaphivm Quam primum expugnari potis , tam id optimum est amicae. Diniarchvs Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator: certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus. Astaphivm Si vivit. Diniarchvs Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis. Astaphivm Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas? i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis. Diniarchvs In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto: eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis. Astaphivm non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi. Diniarchvs Mala es atque eadem quae soles inlecebra. Astaphivm Vt exspectatus peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. Diniarchvs Quid tandem? Astaphivm Te unum ex omnibus amat. Diniarchvs Euge, fundi et aedis, per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Estne intus nunc Phronesium? Astaphivm Vtut aliis, tibi quidem intus. Diniarchvs Valetne? Astaphivm Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. Diniarchvs Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus: si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. Astaphivm Heia, haud itast res. Diniarchvs Ain tu eam me amare? Astaphivm Immo unice unum. Diniarchvs Peperisse audivi. Astaphivm Ah obsecro, tace, Diniarche. Diniarchvs Quid iam? Astaphivm Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. Diniarchvs Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. Astaphivm Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. Diniarchvs Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, quoius núnc ista adventum expetit. Astaphivm Immo ab eo ut nuntiatumst, iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. Diniarchvs Ibo igitur intro? Astaphivm Quippini? tam audacter quam domum ad te; nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche. Diniarchvs Quam mox te huc recipis? Astaphivm Iam hic ero: propest, profecta quo sum. Diniarchvs Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—

Provenance