Passage
Plautus, Truculentus 2.2
lat plautus phi020 perseus lat2
Trvcvlentvs Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat? Astaphivm Ego sum, respice ad me. Trvcvlentvs Quid ego? nonne egó videor tibi? quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio? Astaphivm Salve. Trvcvlentvs Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo? aegrotare malim quam esse tua salute sanior. sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi? Astaphivm Comprime sis eiram. Trvcvlentvs Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime, impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum. Astaphivm Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram. nimis quidem hic truculentust. Trvcvlentvs Pergin male loqui, mulier, mihi? Astaphivm Quid tibi ego male dicó? Trvcvlentvs Quia enim me truncum lentum nominas. nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram. Astaphivm Rus merum hoc quidemst. Trvcvlentvs Pudendumst vero clurinum pecus. advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam? Astaphivm Nunc places, cum mi inclementer dicis. Trvcvlentvs Quid hoc quod te rogo? mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos? pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias. Astaphivm Ne attigas me. Trvcvlentvs Egon te tangam? íta me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari. rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri! sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi? quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus? Astaphivm Mulieres volo convenire vostras. Trvcvlentvs Quas tu mulieres mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus? Astaphivm Nullan istic mulier habitat? Trvcvlentvs Rus, inquam, abierunt. abi. Astaphivm Quid clamas, insane? Trvcvlentvs Abire hinc ni properas grandi gradu, iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos unguentatos usque ex cerebro exvellam. Astaphivm Quanam gratia? Trvcvlentvs Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. Astaphivm Erubui mecastor misera propter clamorem tuom. Trvcvlentvs Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala. buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi. pessumae estis. Astaphivm Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint? Trvcvlentvs Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. Astaphivm Quid id obsecrost quod scias? Trvcvlentvs Erilis noster filius apud vos Strabax ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum. Astaphivm Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam. nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas; ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet. ego istunc non novi adulescentem vostrum. Trvcvlentvs Veron serio? quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam? Astaphivm Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont. Trvcvlentvs Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit, ní ego vostra ero maiori facta denarravero. Astaphivm Estne item violentus ut tu? Trvcvlentvs Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem? iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, neque istuc insegesti tergo coget examen mali.— Astaphivm Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo. verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis; vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas. nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum. tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable