LOGOI

Passage

Plautus, Truculentus 2.3

lat plautus phi020 perseus lat2

Diniarchvs Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant, minus diú lavare quam haec lavat Phronesium. si proinde amentur, mulieres diu quam lavant, omnes amantes balneatores sient. Astaphivm Non quis parumper durare opperirier? Diniarchvs Quin hercle lassus iam sum durando miser: mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem. sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit. Astaphivm Licet. Diniarchvs Audin etiam? Astaphivm Quid vis? Diniarchvs Di me perduint, qui te revocavi. non tibi dicebam i modo? Astaphivm Quidnam revocabas? nihilique homo: tute tibi mille passum peperisti moram.— Diniarchvs Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit? nescio quem praestolata est; credo, militem. illum student iam; quasi volturii triduo prius praédivinant, quo die esuri sient: illum inhiant omnes, illi est animus omnibus; me nemo magis respiciet, ubi is huc venerit, quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos. ut rem servare suave est! vae misero mihi, post factum flector, qui antepartum perdidi. verum nunc si qua mi obtigerit hereditas magna atque luculenta, nunc postquam scio dulce atque amarum quid sit ex pecunia, ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem, ut—nulla faxim cis dies paucos siet; ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim. sed aestuosas sentio aperiri fores, quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.

Provenance