Passage
Plautus, Truculentus 2.7
lat plautus phi020 perseus lat2
Cyamvs Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli, forás egerónes, bonórum exagógae. satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat? nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me, domist qui facit improba facta amator, qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit ne apud nos non mundissimum sit; puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω. quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo, néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit. nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam. nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi: nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare; nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia. haec cúm video fierí, suffuror súppilo, de praéda praedam cápio. meretrícem ego item esse reór, mare ut est: quod dés devorát nec datís umquam abúndat. hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret: dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici. velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia paene íntulit in paupériem: privábit bonís, luce, honóre atque amícis. áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam. iubeo vos salvere. Phronesivm Noster Cyame, quid agis? ut vales? Cyamvs Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero. erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas. Phronesivm Pol haúd perit quod illum tántum amo. Cyamvs Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi. Phronesivm Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame. Astaphivm Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat? Cyamvs Vása nolo aúferant: désiccarí iube. Astaphivm Ímpudens mecástor, Cyame, es. Cyamvs Égone? Astaphivm Tu. Cyamvs Boná fide? tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? Phronesivm Díc, amabó te, ubi est Díniarchús? Cyamvs Domi. Phronesivm Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit, me íllum amare plurimum ómnium hominum merito, méque honorem ílli habere ómnium máxumum, átque ut huc véniat ad me óbsecrare. Cyamvs Ílicet. séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis? ánimo hercle homost suo miser, quísquis est. Phronesivm Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro, militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est. úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen mánsit: auscultát, observat quám rem agam. Cyamvs Novi hóminem nihili. íllicinest? Phronesivm Íllic est. Cyamvs Me íntuetúr gemens; traxit ex intimo ventre suspiritum. hoc vide, dentibus frendit, icit femur; num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? Stratophanes Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam. loquere: únde es? cuius es? cúr mi inclémenter dicére? Cyamvs Lubitumst. Stratophanes Istúcine mihi respóndes? Cyamvs Hoc. non égo te flocci fácio. Stratophanes Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem? Phronesivm Lúbitumst. Stratophanes Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa, holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum, umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci? Cyamvs Quae haéc res? meone , ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri? Stratophanes Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam. Cyamvs Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo. si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo. Phronesivm Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi. Stratophanes Tum pól ego et donis prívatus sum et périi. Phronesivm Plane istúc est. Cyamvs Quíd nunc ergo hic , confessus omnino reus? Stratophanes Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo. Cyamvs Áccede huc modo, adi húc modo. Stratophanes Étiam, scelus virí, minitare? quém ego iam iam cóncipilabo. quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est? quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam? emoriere ocius, ni manu viceris. Cyamvs Quid, manu vicerim? Stratophanes Fac quod iussi, mane. iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est. Cyamvs Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est. séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum, adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim. sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?—