LOGOI

Passage

Plautus, Truculentus 2.8

lat plautus phi020 perseus lat2

Phronesivm Datin sóleas? atque me intro actutum ducite, nam mihi de vento miserae condoluit caput.— Stratophanes Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent, quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur. quo pacto excludi, quaeso, potui planius, quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine. quantillo mi opere nunc persuaderi potest, ut ego his suffringam talos totis aedibus. num quippiam tam immutat mores mulierum? postquam filiolum peperit, animos sustulit. nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto intro ire in aedis. at ego nolo, non eo. ego faxo dicat me in diebus pauculis crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable