LOGOI

Passage

Plautus, Truculentus 4.3

lat plautus phi020 perseus lat2

Callicles Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust, propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo. rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini. quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. Ancilla Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. Callicles At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. Diniarchvs Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio. Callicles Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo; neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. Ancilla Quid loquar? Callicles Quid puero factumst, mea quem peperit filia, meo nepote? capita rerum ede expedite. Ancilla Istae dedi. Callicles Iam tace. accepistin puerum tú ab hac? Tonstrix Accepi. Callicles Tace. nil moror praeterea. satis es fassa. Tonstrix Infitias non eo. Callicles Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. conveniunt adhuc utriusque verba. Diniarchvs Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. Callicles Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? Ancilla Era maior mea. Callicles Tonstrix Callicles Loquere tu. quid eo fecisti puero? Tonstrix Ad meam eram detuli. Callicles Quid eo puero tua era fecit? Tonstrix Erae meae extemplo dedit. Callicles Quoi, malum, erae? Ancilla Duae sunt istae. Callicles Cave tu nisi quod te rogo. ex te exquiro. Tonstrix Mater, inquam, filiae dono dedit. Callicles Plus quam dudum loquere. Tonstrix Plus tu rogitas. Callicles Responde ocius: quid illa cui donatus puer est? Tonstrix Supposivit. Callicles Cui? Tonstrix Sibi. Callicles Pro filiolon? Tonstrix Pro filiolo. Callicles Di, obsecro vostram fidem, ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: haec labore alieno puerum peperit sine doloribus. puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas: iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre. Ancilla Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres: vir illam, non mulier praegnatem fecit. Callicles Idem ego istuc scio. tu bona ei custos fuisti. Ancilla Plus potest qui plus valet. vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit. Callicles Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum. Ancilla Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego. Callicles Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres. Ancilla Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat. Diniarchvs Lapideus sum, commovere me miser non audeo. res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia. meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer. Callicles Loquere, filiam meam quis integram stupraverit. Ancilla Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti. Diniarchvs Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio, neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo. Callicles Dicin an non? Ancilla Diniarchus, quoi illam prius desponderas. Callicles Vbi is homost quem dicis? Diniarchvs Adsum, Callicles. per tua obsecro genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim. Callicles Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui. nam vinum si fabulari possit, se defenderet. non vinum viris moderari, sed viri vino solent, qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. Diniarchvs Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. Ancilla Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam: reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. Callicles Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum. eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat. eamus tu in ius. Diniarchvs Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles. Callicles Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego. nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi. nunc habeas ut . verum hoc ego te multabo bolo: sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. Diniarchvs Bene agis mecum. Callicles Filium istinc tuom te meliust repetere. ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus. ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.— Diniarchvs At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat; nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam. sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras. ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.

Provenance