LOGOI

Passage

Plautus, Truculentus 5.1

lat plautus phi020 perseus lat2

Stratophanes Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. quid hic vos agitis? Phronesivm Ne me appella quaeso. Stratophanes Aha nimium saeviter. Phronesivm Potine ut mihi molestus ne sis? Stratophanes Ecquid, Astaphium, litiumst? Astaphivm Merito ecastor tibi succenset. Phronesivm Egon, atque isti etiam parum male volo. Stratophanes Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice. Phronesivm Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere. puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit, opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus, fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem: numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; non enim póssunt militares pueri † etauio exducier. Stratophanes Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus. Phronesivm Cedo, quamquam parum est. Stratophanes Addam etiam unam minam istuc post. Phronesivm Parumst. Stratophanes Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. Phronesivm Mitte me, inquam, . Stratophanes Nil fit, non amor, teritur dies. plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi. Phronesivm Accipe hoc atque auferto intro. Strabax Vbi mea amicast gentium? neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. sed eccam video. heús amica, quid agis? . Stratophanes Quis illic est homo? Phronesivm Quém ego ecastor mage amo quam te. Stratophanes Quam me? quo modo? Phronesivm Hoc modo, ut molestus ne sis. Stratophanes Iamne abis, postquam aurum habes? Phronesivm Condidi intro quod dedisti. Strabax Ades, amica, te adloquor. Phronesivm At ego ad te ibam, mea delicia. Strabax Hercle vero serio, quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. Phronesivm Vin te amplectar, savium dem? Strabax Quidvis face qui gaudeam. Stratophanes Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum, nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori. Phronesivm Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes. Stratophanes Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? Phronesivm Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. Stratophanes Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? Phronesivm Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus et bellust mihi. Stratophanes Dedin ego aurum— Phronesivm Mihi? dedisti filio cibaria. nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. Strabax Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. Stratophanes Quid isti debes? Phronesivm Tria. Stratophanes Quae tria nam? Phronesivm Vnguenta, noctem, savium. Stratophanes Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi istunc amas, dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum? Phronesivm Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri† †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo† cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. Strabax Volgo ad se omnis intromittit. Stratophanes Abstine istac tu manum. Strabax Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos. Stratophanes Dedi ego huic aurum. Strabax Át ego argentum. Stratophanes †eat apale puram. Strabax At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. meliust te minis certare mecum quam minaciis. Phronesivm ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro. Astaphivm Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. Stratophanes Age prior prompta aliquid. Strabax Immo tu prior perde et peri. Stratophanes Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi. Phronesivm Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito. Stratophanes Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times? Strabax Tu , hic ego habito: non cum zona ego ambulo: pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero. quid dedi! ut discinxi hominem. Strabax Immo ego vero, qui dedi. Phronesivm I intro, amabo, i, tú eris mecum; tum tu eris mecum quidem. Stratophanes Quid tu? quid ais? cum hocin eris? ego ero posterior, qui dedi? Phronesivm Tu dedisti iam, hic daturust: ictuc habeo, hoc expeto. verum utrique mos geratur amborum ex sententia. Stratophanes Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur. Strabax Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam. Phronesivm Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia, meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: †romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam. Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula. spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable