LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 1.praef.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Inscriptionis apud Graecos mira felicitas:κηρίον inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας ʼαμαλθείας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum; iamἴα, μοῦσαι,πανδέκται, ἐγχειρίδια,λειμών, πίναξ, σχεδίων:: inscriptiones , propter quas vadimonium deseri possit; at cum intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies! nostri graviores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque , facetissimi Lucubrationum, puto quiaBibaculus erat et vocabatur paulo minus asserit Varro in satiris suis Sesculixe et Flextabula apud Graecos desiit nugari Diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. Apion quidem grammaticus -hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi vocabat, cumpropriae famae tympanum potius videri posset—immortalitate donari a se scripsit ad quos aliqua componebat. me non paenitet nullum festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar Graecos insectari, ex illis mox velim intellegi pingendifingendique conditoribus, quos in libellis his invenies absoluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur, si non esset interceptus. quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable