Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.12.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
cornices et alio pabulo, ut quae duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, done quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis; * inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. *praeterea sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit*. ceterae omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt , sicut et corvi, qui et ipsi non came tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa Crannonem quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt.