Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.20.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent et ordine, omnesque reliquas in iis pavonum genus cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda omnesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet oculos. idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum , done renascatur alia cum flore, pudibundus ac maerens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anserem verecundum , quoniam has quoque quidam addiderunt notas in iis, haut probatas mihi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable