LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.22.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta, Messalae oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. mirum in hac alite a Morinis usque Romam pedibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable