LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.23.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant, inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium eodem quo grues modo, illas hiemis, has aestatis advenas. abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium, cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus. utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave pervolent, numquam tamen advenisse usquam nisi noctu existimantur. Pythonos comen vocant in Asia patentibus campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque, quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum post idus Augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque legibus poena, quae in homicidam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable