LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.24.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola came vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes in Threcia propter scelera Terei. Caecina Volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significare t , quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable