LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.26

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum sibi Cremutius tradit. simili modo pugnant Meleagrides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibberum , varies sparsum plumis. quae novissimae sunt peregrinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus; verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable