Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.29.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem vocemque tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in grandiore alitum genere grues tantum; hae enim senectute nigrescunt. merula ex nigra rufescit, canit aestate, hieme balbutit, circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos aestate circa cervicem varius, hieme concoloribus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable