LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.37

lat pliny elder phi001 perseus lat2

ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defbdiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas — quod et auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus —, multivaga alioqui ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti. quin et internuntiae in magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis CCCC singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissimae provenire existimatae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable