LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.38

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit . omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solae vario meatu feruntur et in terra et in aëre. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae ; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas , aliae tota latera plaudunt ; quaedam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino ictu , aëre feruntur: velut inclusum eum prementes eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum . impingi putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt. vultur et fere graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissae non evolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec ullae vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non volant multae, aut e contrario semper in volatu silent. subrectae , pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable