LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.44

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nec Diomedias praeteribo aves. Iuba cataractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario flatu. uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro contra Apuliae oram, fulicarum similes. advenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur miro discrimine , velut generi Diomedis hoc tribuentes, aedemque earn cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulae Diomedis socios in earum effigies mutatos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable