Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.54
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ova incubari intra decem dies edita utilissimum ; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero debent. quarto die post quam coepere incubari , si contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est experimentum: inane fluitat, itaque sidentia. hoc est plena, subici volunt. concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam lunam , quia prius inchoata non proveniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, ova pereunt; et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus clavus ferreus sub stramine ovorum positus aut terra ex aratro . quaedam autem et citra incubitum sponte naturae gignunt , ut in Aegypti fimetis . scitum de quodam potore reperitur Syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fetum ederent ova. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable