LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.62

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes, de quibus nondum dictum est . coeunt conplexu, adeo circumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. terrestrium eadem sola intra se part ova, unius coloris et mollia, ut pisces. tertio die intra uterum catulos excludit, dein singulis diebus singulos parity, XX fere numero . itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera occisa parente. ceterae serpentes contexta ova in terra incubant et fetum sequenti excludunt anno. crocodili vicibus incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium reddatur generatio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable