LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.63.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Bipedum solus homo animal gignit. homini tantum primi coitus paenitentia , augurium scilicet vitae a paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis dierum noctiumque; ceteris satias in coitu, homini prope nulla. Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae stipis eamque nocte ac die superavit quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere naturae , feminis vero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable