LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.63.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia . cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque intervenire datur sine pernicie; coitus toto die , et his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit . avertuntur et canes, phocae, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohaerent. supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores superveniunt , in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati , irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera proiectae maremque femina amplexa . taurorum cervorumque feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu . cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu venerem novere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable