LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.63.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Omnia animalia quo maiora corpore , hoc minus fecunda . singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt vitae spatia, neque crescentium tempestiva ad generandum aetas. quae solidas habent ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec in- choatos , in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes informe etiam magis quam supra dicta parit , rarumque est videre parientem . postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable