Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.63.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Canum plura genera. Laconicae octavo mense utrimque generant; ferunt LX diebus et plurimum III. ceterae canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius caecos habent catulos , et omnes totidem diebus. existimantur in urina attollere crus fere semenstres; id est signum consummati virium roboris. feminae hoc idem sidentes . partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omnes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque mares pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense. octonos Laconicae pariunt. propria in eo genere maribus labore salacitas . vivunt Laconici annis denis, feminae duodenis , cetera genera XV annis , aliquando et XX , nec tota sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable