Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.64
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Quaecumque animalpariunt, in capita gignunt circumacto fetu sub enixum, alias in utero porrecto . quadripedes gestantur extentis ad longitudinem cruribus et ad alvum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter duo genua naribus sitis. molas, de quibus ante diximus, gigni putant, ubi mulier non ex mare, verum ex semet ipsa tantum conceperit. ideo nec animari, quia non sit ex duobus , altricemque habere per se vitam illam quae satis arboribusque contingat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable