LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.68

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est iniis masculum femininumve , sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo. quae autem per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt , generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae. id magis declarabit natura eorum quae insecta dicuntur , arduae explanationis omnia et..privatim dicato opere narranda . quapropter ingenium praedictorum et reliqua subtexetur edissertatio .

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable