LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.73.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea et fruge solidipedes, et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame. pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus ; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet ut bibere , sic edunt. ruminant praeter iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable