LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.73.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci , si bibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia Africae generant ex natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable