Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.74.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Rursus amici pavones et columbae, turtures et psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra volpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin . quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus , inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce [draconis]. de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable