LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 10.75.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dormiunt , plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. insecta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus quidem admotis excitentur.

Provenance