LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ratio operismire divisi: statio ad portas more castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tune universae provolant , si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos imbresque, cum se continent tectis; itaque temperie caeli otium hoc inter praescita habent. cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adulescentia , ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. excipiunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a concamaratione alvi textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus, ut aliis intrent, aliis exeant. favi, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent et pendent; ima alvum non contingunt, oblongiaut rotundi, qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem ; novissimi maxime inplentur mille. ideo aversa alvo favi eximuntur . gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella , adprehensi pondusculo lapilli se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus evitatis. mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus , ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans , et hoc castrorum more. tunc repente omnes conticescunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable