Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 11.11
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus. si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimaeque a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia puniunt . neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc maior fit et examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur . fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ceteris adimit. regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes , quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulae omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alterove summum die cellas replent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable